S09.05.Ag

INSTITUTO DE ESTUDIOS BÍBLICOS SAN MATEO
Omnia  in  gloriam  Dei  Facite

 09 Plan de Vida

GRATIARUM ACTIO POST MISSAM

TRIUM PUERORUM  (D y F)         PSALMUS II  (M)         ADORO TE DEVOTE  (J)         TE DEUM ( )       ANGELUCUM TRISAGIUM ( )      QUICUMQUE ( )     VENI CREATOR ( )

CANTICUM TRIUM PUERORUM

 Antiphona. Trium puerorum cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominun (T. P. Alleluia).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, laudate et superexaltate eum in saécula.
Benedícite, caeli, Dómino, benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquae omnes quae super caelos sunt, Dómino, benedicat omnis virtus Dómino.  
Benedícite, sol et luna, Dómino, benedícite, stellae caeli, Dómino.

Benedícite, omnis ímber et ros, Dómino, benedícite, omnis venti, Dómino.  
Benedícite, ignus et aestus, Dómino, benedícite, frigus
et aestus, Dómino.

Benedícite, rores et pruina, Dómino, benedícite, gelu et frigus, Dómino.  
Benedícite, glácies et nives, Dómino, benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebrae, Dómino, benedícite, fulgura et nubes, Dómino.  
Benedícat terra Dóminun, laudet et superexaltatet eum in saécula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, benedícite, universa germinantia in terra, Dómino.  
Benedícite, mária et flúmina, Dómino, benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite,  cete et ómnia quae moventur in aquis, Dómino, benedícite, omnes volucres caeli, Dómino.  
Benedícite, omnes béstiae et pécora, Dómino, benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Benedíc, Isaraël, Dómino, laudate et superexaltate eum in saécula.  
Benedícite, sacerdotes Dómini, benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimae iustorum, Dómino, benedicite, sancti et húmildes corde, Dómino.  
Benedícite, Anania, Azaría, Misäel, Dómino, laudate et superexaltatet eum in saécula.

Benedícamus Patrem et Filium cum Sancto Spíritu ; laudemus et superexaltatet eum in saécula.  
Benedícite, es in firmamento caeli et laudábilis et gloriosus in saécula.

 Psalmus 150

Laudate Dóminum in sanctuário eius, laudate eum in firmamento virtutis eius. Laudate eum in magnálibus eius, laudate eum secundum multitúdinem magnitúdinis eius. Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara. Laudate eum in týmpano et choro, laudate eum in chordis et órgano. Laudate eum in cýmbalis benesonántibus, laudate eum  in cýmbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dóminun.

Gloria Patri...

Antiphona. Trium puerorum cantemus hymnum, quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominun (T. P. Alleluia).  

Kyrie, eléison, Christe, eléison,  Kyrie, eléison.

Pater noster...

V Et ne nos inducas in tentationem.  
R Sed líbera nos a malo.  

V  Confiteantur tibi, Dómine, ómnia ópera tua.  
R 
Et Sancti tui benedicant tibi

V  Exsultabunt sancti in glória.  
R  Laetabuntur in cubilibus suis.

V  Non nobis, Dómine, non nobis.  
R 
Sed nómini tuo da glóriam.

V  Dómine, exaudi orationem meam.  
R 
Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:

V  Dóminus vobiscum.
R
  Et cum spíritu tuo

 OREMUS

Deus, qui tribus púeris mitigasti flammas ignium; concede propítius; ut nos fámulos tuos non exurant flamma vitiorum. Actiones nostras, quaésemus, Dómine, aspirando, praéveni et adiuvando proséquere; ut cuncta nostra oratio et operátio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur. Da nobis, quaésemus, Dómine, vitiorum nostrorum flammas extínguere: qui beato Lauréntio tribuisti tormentorum suorum incéndia superare. Per Christum, Dóminum nostrum.

Amen  

PSALMUS II (M)

Antiphona. Regnum eius regnum sempiternum est, et omnes reges sérvient ei et obédient (T.P. Alleluia).

1.        Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inánia ?

2.        Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dóminun et adversus christum eius:

3.        «Dirumpamus víncula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum !».

4.        Qui hábitat in caelis, irridibit eos, Dóminus subsannabit eos.

5.        Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos :

6.        «Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum!».

7.        Praedicabo decretum eius. Dóminus dixit ad me: «Filius meus es tu; ego hódie génui te.

8.        Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam términos terrae.

9.        Reges eos in virga férrea et tamquam vas figuli  confringes eos».

10.     Et nunc, reges, intellégite, erudímini, qui iudicatis terram.

11.     Servite Dómino in timore et exsultate ei cum tremore.

12.     Apprehéndite disciplinam, ne quando irascitur, et pareatis de via, cum exársereit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.

13.     Gloria Patri, et Filio, et Spirítui Sancto.

14.     Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saécula saeculorum. Amen.

Antiphona. Regnum eius regnum sempiternum est, et omnes reges sérvient ei et obédient (T.P. Alleluia).

V. Dómine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt :

V  Dóminus voviscum.
Et cum spíritu tuo.

OREMUS

Omnípotes sempiterne Deus, qui in delecto Filio tuo, universorum Rege, ómnia instaurare voluisti: concede propítius; ut cunctae familiae Géntium, peccati vúlnere disgregatae, eius suavíssimo subdantur império : Qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti Deus : per ómnia saécula saeculorum.

Amen

ADORO TE DEVOTE (J)

Adóro te, devóte, latens déitas, 
quæ sub his figúris vere latitas. 
Tibi se cor meum totum súbiicit, 
quia te contémplans totum déficit.

Visus, tactus, gustus in te fállitur, 
sed audítu solo tuto créditur; 
credo quidquid dixit Dei Fílius: 
nil hoc verbo veritátis vérius.

In Cruce latébat sola déitas, 
at hic latet simul et humánitas; 
ambo tamen credens atque cónfitens, 
peto quod petívit latro pœnitens.

Plagas, sicut Thómas, non intúeor, 
Deum tamen meum te confíteor; 
fac me tibi semper magis crédere, 
in te spem habére, te dilígere.

O memoriále mortis Dómini! 
Panis vivus, vitam præstans hómini; 
præsta meæ menti de te
vívere, 
et te illi semper dulce sápere.

Pie pellicáne, Iesu Dómine, 
me immúndum munda tuo sánguine: 
cuius una stilla salvum fácere 
totum mundum quit ab omni sælere.

Iesu, quem velátum nunc aspício, 
oro, fiat illud quod tam sítio; 
ut te reveláta cernens fácie, 
visu sim beátus tuæ gloriæ.

Amen

TE DEUM

  • Te Deum laudamus Dominun confitemur.
  • Te aeternum Patrem omnis terram veneratur.
  • Tibi omnes angeli, tibi caeli, et universae potestates.
  • Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant:
  • Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
  • Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae.
  • Te gloriosus Apostolorum chorus, te prophetarum laudabilis numerus, te martyrum candidatus laudat exercitus.
  • Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia.
  • Patrem inmmensae maistetatis, veneradum tuum verum et unicum Filium: Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
  • Tu rex gloriae Chrite.
  • Tu Patris sepiternus es Filius.
  • Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruiste Virginis uterum.
  • Tu,  devicto mortis aculeo, aperuiste credentibus regna caelorum.
  • Tu ad dexterram Dei sedes

 

ANGELICUM TRISAGIUM

This hymn of devotion to the Blessed Trinity is the official prayer of the Order of the Blessed Trinity, otherwise known as the Trinitarians. This devotion has been recited by them and their affiliates for centuries in praise of the Trinity.

 

IN nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

IN the name of the Father, and of the Son, and of the Holy Spirit. Amen.

V. Domine, labia mea aperies.

V. Lord, open my lips.

R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.

R. And my mouth shall declare Thy praise.

V. Deus in adiutorium meum intende.

V. O God, come to my assistance.

R. Domine, ad adiuvandum me festina.

R. O Lord, make haste to help me.

V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,

V. Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit,

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

R. As it was in the beginning, is now and will be forever. Amen.

The decade below is recited three times, once for each member of the Trinity. The Sanctus and Pater Noster are recited first. The Tibi Laus & Sanctus are then repeated nine times, concluding with the Gloria Patri.

The decade below is recited three times, once for each member of the Trinity. The Sanctus and Pater Noster are recited first. The Tibi Laus & Sanctus are then repeated nine times, concluding with the Gloria Patri.

All: Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis.

All: Holy God, Holy Strong One, Holy Immortal One, have mercy upon us.

V. Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

V. Our Father, Who art in heaven, hallowed be Thy name. Thy kingdom come. Thy will be done, on earth as it is in heaven. Give us this day our daily bread and forgive us our trespasses as we forgive those who trespass against us. And lead us not into temptation, but deliver us from evil. Amen.

The following is repeated nine times:

The following is repeated nine times:

V. Tibi laus, Tibi gloria, Tibi gratiarum actio in saecula sempiterna, O Beata Trinitas.

V. To Thee, O Blessed Trinity, be praise, and glory, and thanksgiving, for ever and ever!

R. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum. Pleni sunt caeli et terra gloria tua.

R. Holy, holy, holy Lord, God of hosts. Heaven and earth are filled with Thy glory.

Afterwards the Gloria Patri is said:

Afterwards the Gloria Patri is said:

V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,

V. Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit,

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

R. As it was in the beginning, is now and will be forever. Amen.

After the three decades:

After the three decades:

Te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum Sanctum Paraclitum, sanctam et individuam Trinitatem, toto corde et ore confitemur, laudamus, atque benedicimus: Tibi gloria in saecula.

God the Father unbegotten, only-begotten Son, and Holy Spirit, the Comforter; holy and undivided Trinity, with all our heart and voice we acknowledge Thee, we praise Thee, and we bless Thee: Glory to Thee forever.

V. Benedicamus Patrem, et Filium cum Sancto Spiritu.

V. Let us bless the Father, and the Son with the Holy Spirit.

R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

R. Be praised and exalted above all things forever.

Oremus.

Let us pray,

Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare Unitatem: quaesumus, ut eiusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniamur adversis. Per Christum Dominum nostrum.

Almighty, ever-living God, who has permitted us Thy servants, in our profession of the true faith, to acknowledge the glory of the eternal Trinity, and in the power of that majesty to adore the Unity, grant, that by steadfastness in this same faith, we may be ever guarded against all adversity: through Christ our Lord.

All: Amen.

All: Amen

All: Libera nos, salva nos, vivifica nos, O Beata Trinitas! All: Set us free, save us, vivify us, O Blessed Trinity!

QUICUMQUE

Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur. Neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti: Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coeterna maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis [et] Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus [et] Spiritus Sanctus. Immensus Pater, immensus Filius, immensus [et] Spiritus Sanctus. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus [et] Spiritus Sanctus. Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens [et] Spiritus Sanctus. Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus [et] Spiritus Sanctus. Et tamen non tres dii, sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus [et] Spiritus Sanctus. Et tamen non tres Domini, sed unus [est] Dominus. Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur: Ita tres Deos aut [tres] Dominos dicere catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. Ita, ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus [pariter] et homo est. Deus [est] ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus. Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens. Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum. Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad [in] caelos, sedet ad dexteram [Dei] Patris [omnipotentis]. Inde venturus [est] judicare vivos et mortuos. Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis; Et reddituri sunt de factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

 

VENI CREATOR

Latín Castellano
Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia,
Quae tu creasti, pectora.
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, caritas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Digitus Paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis,
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem
Noscamus atque Filium;
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In saeculorum saecula.
Amen.
Ven Espíritu creador;
visita las almas de tus fieles.
Llena de la divina gracia los corazones
que Tú mismo has creado.
Tú eres nuestro consuelo,
don de Dios altísimo,
fuente viva, fuego, caridad
y espiritual unción.
Tú derramas sobre nosotros los siete dones;
Tú el dedo de la mano de Dios,
Tú el prometido del Padre,
pones en nuestros labios los tesoros de tu palabra.
Enciende con tu luz nuestros sentidos,
infunde tu amor en nuestros corazones
y con tu perpetuo auxilio,
fortalece nuestra frágil carne.
Aleja de nosotros al enemigo,
danos pronto tu paz,
siendo Tú mismo nuestro guía
evitaremos todo lo que es nocivo.
Por Ti conozcamos al Padre
y también al Hijo y que en Ti,
que eres el Espíritu de ambos,
creamos en todo tiempo.
Gloria a Dios Padre
y al Hijo que resucitó de entre los muertos,
y al Espíritu Consolador, por los siglos de los siglos.
Amén.