S09.05.P

INSTITUTO DE ESTUDIOS BÍBLICOS SAN MATEO
Omnia  in  gloriam  Dei  Facite
PRECES

Sérviam!

V. Ad Trinitatem Beatísimam.

R. Grátias tibi, Deus, grátias tibi: vera
et una Trínitas,
una et summa Déitas,
sancta et una Unitas.

V. Ad Iesum Christum Regem.

R. Dóminus Iudex noster;
Dóminus Légifer noster;
Dóminus Rex noster.
Ipse salvabit nos.

V. Christe, Fili Dei vivi,
miserere nobis.

R. Christe, Fili Dei vivi,
miserere nobis.

V. Exsurge, Christe, ádiuva nos.

R. Et líbera nos propter nomem tuum.

V. Dóminus illuminátio mea et salus mea:
quem timebo?

R. Si consistant adversum me castra,
non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proélium,
in hoc ego sperabo.

V. Ad Beatam Vírginem Mariam Mediatricem.

R. Recordare, Virgo Mater Dei,
dum stéteris in conspectu Dómini,
ut loquaris pro nobis bona.

V. Ad Sanctum Ioseph Sponsum Beatae Mariae Vírginis.

R. Fecit te Deus quasi Patrem Regis,
et dóminum iniversae domus eius:ora pro nobis.

V. Ad Angelos Custodes.

R. Sancti Angelos Custodes nostri,
deféndite nos in próelio ut non pereamus
in tremendo iudício.

V. Ad Sanctum Iosephmariam Conditorem nostrum.

R. Intercede pro filiis tuis ut, fideles spirítui Operis Dei,laborem anctificemus et ánimas Christo lucrifácere quaeramus.

 

V. Oremus pro Beatíssimo Papa nostro N.

R. Dóminus conservet eum, et vivíficet eum,
et beatum fáciat eum in terra,
et non tradat eum in ániman innimicorum eius.

V. Oremus et pro Antístite huius diocesis.

R. Stet et pascat in fortítudine tua,Dómine,
in sublimitate nóminis tui.

V.Oremus pro unitate apostolatus.

R. Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te:
ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

V. Omne regnum divisum contra se, desolábitur.

R. Et omnis cívitas vel domus
divisa contra se non stabit.

V. Oremus pro benefactóribus nostris.

R. Retribúere dignare, Dómine,
ómnnibus nobis bona faciéntibus propter nomem tuum,
vitam aeternam. Amen.

V. Oremus  pro Patre.

R. Misericórdia Dómini ab aeterno
et usque in aeternum super eum:
custodit enim Dóminus omnes diligentes se.

V. Oremus et pro frátribus nostris Operis Dei, vivis atquae defunctis.

R. Salvos fac servos tuos,
Deus meus sperantes in te.

V. Mitte eis, Dómine, auxilium de sancto.

R. Et de Sion tuere eos.

V. Réquiem aeternam dona eis, Dómine.

R. Et lux perpétua lúceat eis.

V. Requiescant in pace.

R. Amen.

V. Dómine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdos, si Preces moderatur, exsurgit et addit
Dóminus vobiscum, stans etiam dum recitat orationem.

V. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Oremus.

Deus. cui própiam est misereri semper et párcere: súspice deprecationem nostram. Ure igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum,  Domine: ut tibi casto córpore serviamus, et mundo corde placeamus. Actiones nostras, quaésemus Dómine, aspirando praéveni et adiuvando proséquere : ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te coepta finiatur. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Omnes dicunt:

Gáudium cum pace, emendationem vitae,spátium verae poenitentiae,grátiam et consolationem Sancti Spíritus atque in Opere Dei perseverántiam,tribuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

V. Sancte Míchaël.
R.Ora pro nobis.

V. Sancte Gábriel.
R.Ora pro nobis.

V. Sancte Ráphaël.
R.Ora pro nobis.

V. Sancte Petre.
R.Ora pro nobis.

V. Sancte Paule.
R.Ora pro nobis.

V. Sancte Ioannes.
R.Ora pro nobis.

 

Cum adsit aliquis Sacerdos,dignior ait:Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestris,
et in lábiis vestris, in nómine
Patris + et Fílii et Spíritus Sancti.

R. Amen.

 

V. Pax
R
. In aeternum.